ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad
proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super
terram idcirco sint pauci sermones tui
multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus
invenitur stultitia
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei
infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
multoque melius est non vovere quam post votum promissa non
conplere
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas
coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super
sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones
innumeri tu vero Deum time
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et
subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio
quia excelso alius excelsior est et super hos quoque
eminentiores sunt alii
et insuper universae terrae rex imperat servienti
avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus
non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid
prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat
saturitas autem divitis non sinit dormire eum
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae
conservatae in malum domini sui
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in
summa egestate erit
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic
revertetur et nihil auferet secum de labore suo
miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur
quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis
multis et in aerumna atque tristitia
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et
fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole
numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars
illius
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua
et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus
occupet deliciis cor eius